monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 33
{XIV} Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens Asiam Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus vocatur varieque per sinus et accolarum conplura nomina dividitur. verum Asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines habet.